monumenta.ch > Plinius > sectio 238

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 16, 238
{LXXXVIII} Sunt auctores et Delphicam platanum Agamemnonis manu satam et alteram in Caphya Arcadiae loco. sunt hodie ex adverso Iliensium urbis iuxta Hellespontum in Protesilai sepulchro arbores, quae omnibus ex eo aevis, cum in tantum adcrevere, ut Ilium aspiciant, inarescunt rursusque adolescunt. iuxta urbem autem quercus in Ili tumulo tunc satae dicuntur, cum coepit Ilium vocari.